monumenta.ch > Plinius > sectio 47 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 6
Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Sanat, inquit, contritos corde: sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum iudicium exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem ; quando nihil erit quod ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus, ut membra nostra iustitiae serviant, non iniquitati; tamen vel delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas. Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo? 'Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati.' Quid agis? Contere cor, confitere; age, dic sequentia: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Hoc enim dicere, Infelix homo, iam cor conterere est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius; ut respondeatur tibi, Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum . Quomodo autem liberabit ipsa gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum: 'Corpus quidem,' inquit, 'mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis' . Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus fide servire Deo, et ex fide appellari iusti: quoniam iustus ex fide vivit . Quidquid autem nobis adhuc repugnat et resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. Vivificabit enim, inquit, et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis. Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur ? Sanat contritos corde; sed perfecta sanitas tunc erit, quando diximus. Nunc ergo quid? Alligat contritiones eorum. Qui curat, inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione iustorum erit; alligat modo contritiones eorum.